Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
quod adsequar
profecto, si instituta perfecero.
ac mihi quidem explicandae philosophiae causam
adtulit casus gravis civitatis, cum in armis civilibus
nec tueri meo more rem publicam nec nihil agere
poteram nec, quid potius, quod quidem me dignum
esset, agerem, reperiebam. dabunt igitur mihi
veniam mei cives vel gratiam potius habebunt, quod,
cum esset in unius potestate res publica, neque ego
me abdidi neque deserui neque afflixi neque ita gessi,
[p. 376]
quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita
aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius,
ut me meae paeniteret.
id enim ipsum a Platone philosophiaque didiceram,
naturales esse quasdam conversiones rerum publicarum, ut eae tum a principibus tenerentur, tum a
populis, aliquando a singulis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.