Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[56]
Tu vates Boeotios credis Lebadiae vidisse ex
gallorum gallinaceorum cantu victoriam esse Thebanorum, quia galli victi silere solerent, canere victores.
hoc igitur per gallinas Iuppiter tantae civitati
signum dabat? An illae aves, nisi cum vicerunt,
canere non solent? At tum canebant nec vicerant.
id enim est, inquies, ostentum. magnum vero!
quasi pisces, non galli cecinerint! quod autem est
tempus, quo illi non cantent, vel nocturnum vel
diurnum? quodsi victores alacritate et quasi
laetitia ad canendum excitantur, potuit accidisse
alia quoque laetitia, qua ad cantum moverentur.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.