Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[51]
num ergo opus est
ad haec refellenda Carneade? num Epicuro? estne
quisquam ita desipiens, qui credat exaratum esse—
deum dicam an hominem? si deus, cur se contra
naturam in terram abdiderat, ut patefactus aratro
lucem aspiceret? quid? Idem nonne poterat deus
hominibus disciplinam superiore e loco tradere? si
autem homo ille Tages fuit, quonam modo potuit
terra oppressus vivere? unde porro illa potuit, quae
docebat alios, ipse didicisse? sed ego insipientior
quam illi ipsi, qui ista credunt, qui quidem contra
eos tam diu disputem.
24. Vetus autem illud Catonis admodum
scitum est, qui mirari se aiebat quod non rideret
haruspex haruspicem cum vidisset.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.