Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[50]
conceptio contra naturam fortasse, sed partus
prope necessarius.
23. Sed quid plura? ortum videamus haruspicinae; sic facillime quid habeat auctoritatis
iudicabimus. Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra araretur et sulcus altius esset
impressus, extitisse repente et eum affatus esse, qui
arabat. is autem Tages, ut in libris est Etruscorum,
[p. 428]
puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse prudentia.
eius aspectu cum obstupuisset bubulcus clamoremque maiorem cum admiratione edidisset, concursum
esse factum, totamque brevi tempore in eum locum
Etruriam convenisse; tum illum plura locutum
multis audientibus, qui omnia verba eius exceperint
litterisque mandarint; omnem autem orationem
fuisse eam, qua haruspicinae disciplina contineretur;
eam postea crevisse rebus novis cognoscendis et ad
eadem illa principia referendis.
Haec accepimus ab ipsis, haec scripta conservant,
hunc fontem habent disciplinae.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.