Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
nec vero id effici posse confido,
quod ne postulandum quidem est, ut omnes adulescentes se ad haec studia convertant. pauci utinam!
quorum tamen in re publica late patere poterit
industria. equidem ex eis etiam fructum capio
laboris mei, qui iam aetate provecti in nostris libris
adquiescunt; quorum studio legendi meum scribendi
studium vehementius in dies incitatur; quos quidem
plures, quam rebar, esse cognovi. magnificum illud
etiam Romanisque hominibus gloriosum, ut Graecis
de philosophia litteris non egeant;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.