Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[49]
Potest igitur tale aliquid
etiam sua sponte in lapicidinis Chiorum extitisse. sed
sit hoc fictum. quid? in nubibus numquam
[p. 426]
animadvertisti leonis formam aut hippocentauri
Potest igitur, quod modo negabas, veritatem casus
imitari.
22. Sed quoniam de extis et de fulgoribus
satis est disputatum, ostenta restant, ut tota
haruspicina sit pertractata. mulae partus prolatus
est a te. res mirabilis, propterea quia non saepe
fit; sed si fieri non potuisset, facta non esset. atque
hoc contra omnia ostenta valeat numquam, quod
fieri non potuerit, esse factum; sin potuerit non esse
mirandum. causarum enim ignoratio in re nova
mirationem facit; eadem ignoratio si in rebus usitatis
est, non miramur. nam qui mulam peperisse miratur,
is, quo modo equa pariat, aut omnino quae natura
partum animantis faciat, ignorat. sed quod crebro
videt, non miratur, etiamsi cur fiat nescit; quod ante
non vidit, id si evenit, ostentum esse censet. utrum
igitur, cum concepit mula, an cum peperit, ostentum
est?”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.