Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[46]
Mirabile autem illud, quod eo
ipso tempore, quo fieret indicium coniurationis in
senatu, signum Iovis biennio post, quam erat
locatum, in Capitolio collocabatur.
'Tu igitur animum induces (sic enim mecum
agebas) 'causam istam et contra facta tua et contra
scripta defendere? ' Frater es; eo vereor. verum
quid tibi hic tandem nocet? resne, quae talis est,
an ego, qui verum explicari volo? itaque nihil
contra dico, a te rationem totius haruspicinae peto.
sed te mirificam in latebram coniecisti; quod enim
intellegeres fore ut premerere, cum ex te causas
unius cuiusque divinationis exquirerem, multa verba
[p. 422]
fecisti te, cum res videres, rationem causamque nor
quaerere; quid fieret, non cur fieret, ad rem pertinere. quasi ego aut fieri concederem aut esset
philosophi causam cur quidque fieret, non quaerere!
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.