Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[34]
Quid de fretis aut de marinis aestibus plura
dicam? quorum accessus et recessus lunae motu
gubernantur. sescenta licet eiusdem modi proferri,
ut distantium rerum cognatio naturalis appareat.
[p. 408]
Demus hoc; nihil enim huic disputationi adversatur;
num etiam, si fissum cuiusdam modi fuerit in iecore,
lucrum ostenditur? qua ex coniunctione naturae et
quasi concentu atque consensu, quam συμπάθειαν
Graeci appellant, convenire potest aut fissum iecoris
cum lucello meo aut meus quaesticulus cum caelo,
terra rerumque natura?
15. Concedam hoc ipsum, si vis, etsi magnam
iacturam causae fecero, si ullam esse convenientiam
naturae cum extis concessero;”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.