quód est ante pedes, némo spectat, caéli scrutantúr plagas.verum is tamen habitu extorum et colore declarari censet haec dumtaxat: pabuli genus et earum rerum quas terra procreet, vel ubertatem vel tenuitatem; salubritatem etiam aut pestilentiam extis significari putat. O mortalem beatum! cui certo scio ludum numquam defuisse. huncine hominem tantis delectatum esse nugis, ut non videret tum futurum id veri simile, si omnium pecudum exta eodem tempore in [p. 404] eundem habitum se coloremque converterent? sed si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque plenum est, aliae horridum et exile, quid est, quod declarari possit habitu extorum et colore? ”
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[30]
13. Democritus tamen non inscite nugatur, ut
physicus, quo genere nihil adrogantius:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.