Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[24]
nam illud quidem dici. praesertim
Stoicis, nullo modo potest: Non isset ad arma
Pompeius, non transisset Crassus Euphratem, non
suscepisset bellum civile Caesar. non igitur fatalis
exitus habuerunt; vultis autem evenire omnia fato;
nihil ergo illis profuisset divinare; atque etiam
omnem fructum vitae superioris perdidissent; quid
enim posset eis esse laetum exitus suos cogitantibus?
ita, quoquo sese verterint Stoici, iaceat necesse est
omnis eorum sollertia. si enim id quod eventurum
est vel hoc, vel illo, modo potest evenire, fortuna
valet plurimum; quae autem fortuita sunt, certa
esse non possunt. sin autem certum est quid quaque
de re quoque tempore futurum sit, quid est quod
me adiuvent haruspices cum res tristissimas portendi
dixerunt?
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.