Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[148]
72. explodatur igitur haec quoque somniorum
divinatio pariter cum ceteris. nam, ut vere loquamur, superstitio, fusa per gentis, oppressit omnium
fere animos atque hominum imbecillitatem occupavit.
quod et in eis libris dictum est qui sunt de Natura Deorum, et hac disputatione id maxime egimus.
multum enim et nobismet ipsis et nostris profuturi
videbamur, si eam funditus sustulissemus. nec
vero—id enim diligenter intellegi volo—superstitione tollenda religio tollitur. nam et maiorum
instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis
sapientis est, et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi pulchritudo mundi ordoque
rerum caelestium cogit confiteri.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.