Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[135]
ergo obscura somnia minime consentanea
maiestati deorum.
66. Ad aperta et clara veniamus, quale est
de illo interfecto a caupone Megaris; quale de
Simonide, qui ab eo, quem humarat, vetitus est
navigare; quale etiam de Alexandro, quod a te
praeteritum esse miror, Quinte. cum Ptolemaeus, familiaris eius, in proelio telo venenato ictus esset eo-
[p. 522]
que vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander
assidens somno est consopitus. tum secundum
quietem visus ei dicitur draco is, quem mater
Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere,
quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo
loco), eius autem esse vim tantam, ut Ptolomaeum
facile sanaret. cum Alexander experrectus narrasset amicis somnium, emissi sunt, qui illam radiculam
quaererent; qua inventa et Ptolomaeus sanatus
dicitur et multi milites, qui erant eodem genere
teli vulnerati.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.