Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[126]
61. Illud etiam require, cur, si deus ista visa
nobis providendi causa dat, non vigilantibus potius
det quam dormientibus? sive enim externus et
adventicius pulsus animos dormientium commovet,
sive per se ipsi animi moventur, sive quae causa alia
est cur secundum quietem aliquid videre, audire,
agere videamur, eadem causa vigilantibus esse
poterat; idque si nostra causa di secundum quietem
facerent, vigilantibus idem facerent, praesertim
cum Chrysippus Academicos refellens permulto
clariora et certiora esse dicat quae vigilantibus
videantur quam quae somniantibus. fuit igitur
divina beneficentia dignius, cum consulerent nobis,
clariora visa dare vigilantibus quam obscuriora per
somnum. quod quoniam non fit, somnia divina
putanda non sunt.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.