Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[125]
Quotus igitur est quisque, qui somniis pareat,
qui intellegat, qui meminerit? quam multi vero, qui
contemnant eamque superstitionem imbecilli animi
atque anilis putent! quid est igitur cur his hominibus consulens deus somniis moneat eos qui illa non
modo cura, sed ne memoria quidem digna ducant?
nec enim ignorare deus potest, qua mente quisque
sit, nec frustra ac sine causa quid facere dignum deo
[p. 512]
est, quod abhorret etiam ab hominis constantia.
ita, si pleraque somnia aut ignorantur aut negleguntur, aut nescit hoc1 deus aut frustra somniorum significatione utitur; sed horum neutrum
in deum cadit; nihil igitur a deo somniis significari
fatendum est.
”
1 ea Davies.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.