Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[123]
qui igitur convenit
aegros a coniectore somniorum potius quam a
medico petere medicinam? An Aesculapius an
Serapis potest nobis praescribere per somnium
curationem valetudinis, Neptunus gubernantibus
non potest? et si sine medico medicinam dabit
Minerva, Musae scribendi, legendi, ceterarum
artium scientiam somniantibus non dabunt? At
si curatio daretur valetudinis, haec quoque, quae
dixi, darentur; quae quoniam non dantur, medicina
[p. 510]
non datur. qua sublata tollitur omnis auctoritas
somniorum.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.