Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[121]
59. Iam ex insanorum aut ebriorum visis
innumerabilia coniectura trahi possunt, quae futura
videantur. quis est enim, qui totum diem iaculans
non aliquando conliniet? totas noctes dormimus,
neque ulla est fere, qua non somniemus, et miramur
aliquando id quod somniarimus evadere? quid est
tam incertum quam talorum iactus? tamen nemo
est quin saepe iactans Venerium iaciat aliquando,
non numquam etiam iterum ac tertium. num igitur,
ut inepti, Veneris id impulsu fieri malumus quam
casu dicere? quodsi ceteris temporibus falsis visis
credendum non est, non video, quid praecipui
somnus habeat, in quo valeant falsa pro veris.
[p. 508]
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.