Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[119]
58. Similis est error in somniis; quorum
quidem defensio repetita quam longe est! divinos
animos censent esse nostros, eosque esse tractos
extrinsecus, animorumque consentientium multitudine completum esse mundum; hac igitur mentis
et ipsius divinitate et coniunctione cum externis
mentibus cerni, quae sint futura. contrahi autem
animum Zeno et quasi labi putat atque concidere id
ipsum esse dormire. iam Pythagoras et Plato,
locupletissimi auctores, quo in somnis certiora
videamus, praeparatos quodam cultu atque victu
proficisci ad dormiendum iubent. faba quidem
Pythagorei utique abstinere, quasi vero eo cibo mens,
non venter, infletur! sed nescio quo modo nihil tam
absurde dici potest quod non dicatur ab aliquo
philosophorum.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.