Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[118]
Demosthenes quidem, qui abhinc annos prope
trecentos fuit, iam tum φιλιππίζειν Pythiam
dicebat, id est quasi cum Philippo facere. hoc
autem eo spectabat, ut eam a Philippo corruptam
diceret. quo licet existimare in aliis quoque oraculis
Delphicis aliquid non sinceri fuisse. sed nescio quo
modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici
quidvis malle videntur quam se non ineptos.
evanuisse mavultis et extinctum esse id quod si
umquam fuisset, certe aeternum esset, quam ea
quae non sunt credenda non credere.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.