Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[111]
Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut eidem versus
alias in aliam rem posse accommodari viderentur.
non esse autem illud carmen furentis cum ipsum
poëma declarat (est enim magis artis et diligentiae
quam incitationis et motus), tum vero ea, quae ἀκροστιχίς
dicitur, cum deinceps ex primis versuum litteris
aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: 'Quintus Ennius fecit.' Id certe magis est attenti animi
quam furentis.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.