Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[105]
51. Sequitur porro, ' nihil deos ignorare, quod
omnia sint ab eis constituta.' Hic vero quanta pugna
est doctissimorum hominum negantium esse haec a
dis inmortalibus constituta! 'At nostra interest
scire ea, quae eventura sunt.' Magnus Dicaearchi
liber est nescire ea melius esse quam scire. negant
'id esse alienum maiestate deorum.' Scilicet casas
omnium introspicere ut videant quid cuique conducat!
'Neque non possunt futura praenoscere.'”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.