Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[99]
44. Caeciliae Q. filiae somnio modo Marsico
bello templum est a senatu Iunoni Sospitae restitutum. quod quidem somnium Sisenna cum disputavisset mirifice ad verbum cum re convenisse, tum
[p. 330]
insolenter, credo ab Epicureo aliquo inductus,
disputat somniis credi non oportere. idem contra
ostenta nihil disputat exponitque initio belli Marsici
et deorum simulacra sudavisse, et sanguinem fluxisse,
et discessisse caelum, et ex occulto auditas esse voces,
quae pericula belli nuntiarent, et Lanuvi clipeos,
quod haruspicibus tristissimum visum esset, a
muribus esse derosos.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.