Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[72]
33. Quae vero aut coniectura explicantur
aut eventis animadversa ac notata sunt, ea genera
divinandi, ut supra dixi, non naturalia, sed artificiosa
dicuntur; in quo haruspices, augures coniectoresque
numerantur. haec improbantur a Peripateticis, a
Stoicis defenduntur. quorum alia sunt posita in
monumentis et disciplina, quod Etruscorum declarant
et haruspicini et fulgurales et tonitruales1 libri, vestri
etiam augurales; alia autem subito ex tempore
coniectura explicantur, ut apud Homerum Calchas,
qui ex passerum numero belli Troiani annos auguratus
est; et ut in Sullae scriptum historia videmus, quod te
inspectante factum est, ut, cum ille in agro Nolano
immolaret ante praetorium, ab infima ara subito
[p. 304]
anguis emergeret, cum quidem C. Postumius haruspex
oraret ilium ut in expeditionem exercitum educeret.
id cum Sulla fecisset, tum ante oppidum Nolam
fortissima Samnitium castra cepit.
”
1 tonitruales MSS. Reg., Cantab., Dav.; rituales other MSS., Müller.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.