Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
sed haec quidem laus Academiae praestantissimi philosophi iudicio et testimonio comprobata est.
4. etenim nobismet ipsis quaerentibus quid sit
de divinatione iudicandum, quod a Carneade multa
acute et copiose contra Stoicos disputata sint,
verentibusque ne temere vel falsae rei vel non satis
cognitae assentiamur, faciendum videtur ut diligenter
etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus, ut fecimus in eis tribus libris quos de natura
deorum scripsimus. nam cum omnibus in rebus
temeritas in assentiendo errorque turpis est, tum in
eo loco maxime in quo iudicandum est quantum
auspiciis rebusque divinis religionique tribuamus;
est enim periculum, ne aut neglectis iis impia
fraude aut susceptis anili superstitione obligemur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.