Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[63]
cum ergo est somno
sevocatus animus a societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit,
futura praevidet; iacet enim corpus dormientis ut
mortui, viget autem et vivit animus. quod multo
magis faciet post mortem, cum omnino corpore
excesserit. itaque appropinquante morte multo est
divinior. nam et id ipsum vident, qui sunt morbo
gravi et mortifero affecti, instare mortem; itaque
eis occurrunt plerumque imagines mortuorum, tumque vel maxime laudi student; eosque, qui secus
quam decuit, vixerunt, peccatorum suorum tum
maxime paenitet.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.