Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[50]
Apud Agathoclem scriptum in historia est Hamilcarem Karthaginiensem, cum oppugnaret Syracusas,
visum esse audire vocem, se postridie cenaturum
Syracusis; cum autem is dies illuxisset, magnam
seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos
milites esse factam; quod cum sensissent Syracusani, inproviso eos in castra irrupisse, Hamilcaremque ab eis vivum esse sublatum. ita res somnium
comprobavit.
Plena exemplorum est historia, tum referta vita
communis.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.