Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[38]
ut igitur nunc minore gloria est, quia minus oraculorum veritas excellit, sic tum nisi summa veritate in
tanta gloria non fuisset. Potest autem vis illa terrae
quae mentem Pythiae divino afflatu concitabat
evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et
exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et
deflexos videmus. sed ut vis acciderit, magna enim
quaestio est, modo maneat id quod negari non potest,
nisi omnem historiam perverterimus, multis saeclis
verax fuisse id oraculum.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.