inter se strépere aperteque ártem obterere extíspicum,Sed quid vetera? M. Crasso quid acciderit, videmus, dirarum obnuntiatione neglecta. in quo Appius, collega tuus, bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter virum bonum et civem egregium censor C. Ateium notavit, quod ementitum auspicia subscriberet. esto; fuerit hoc censoris, si iudicabat ementitum; at illud minime auguris, quod adscripsit ob eam causam populum Romanum calamitatem maximam cepisse. si enim ea causa calamitatis fuit, non est in eo culpa, qui obnuntiavit, sed in eo, qui non paruit. veram enim fuisse obnuntia- [p. 258] tionem, ut ait idem augur et censor, exitus approbavit; quae si falsa fuisset, nullam afferre potuisset causam calamitatis. etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas afferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris.”
sólvere imperát secundo rúmore adversáque avi.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[29]
ut P. Claudius, Appii Caeci filius, eiusque collega
L. Iunius classis maximas perdiderunt, cum vitio
navigassent. quod eodem modo evenit Agamemnoni; qui, cum Achivi coepissent
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.