Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[12]
quae est autem gens aut quae civitas quae
non aut extispicum1 aut monstra aut fulgora interpretantium, aut augurum, aut astrologorum, aut
sortium (ea enim fere artis sunt), aut somniorum aut
vaticinationum (haec enim duo naturalia putantur),
praedictione moveatur? quarum quidem rerum
eventa magis arbitror quam causas quaeri oportere.
[p. 236]
Est enim vis et natura quaedam, quae tum observatis
longo tempore significationibus, tum aliquo instinctu
inflatuque divino futura praenuntiat.
7. Quare omittat urguere Carneades, quod
faciebat etiam Panaetius requirens, Iuppiterne cornicem a laeva, corvum ab dextera, canere iussisset.
observata sunt haec tempore immenso et eventis2
animadversa et notata. nihil est autem quod non
longinquitas temporum excipiente memoria prodendisque monumentis efficere atque assequi possit.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.