Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[118]
52. Sed distinguendum videtur quonam modo.
nam non placet Stoicis singulis iecorum fissis aut
avium cantibus interesse deum; neque enim decorum
est nec dis dignum nec fieri ullo pacto potest; sed
ita a principio inchoatum esse mundum, ut certis
rebus certa signa praecurrerent, alia in extis, alia in
avibus, alia in fulgoribus, alia in ostentis, alia in
stellis, alia in somniantium visis, alia in furentium
vocibus. ea quibus bene percepta sunt, ei non saepe
[p. 352]
falluntur; male coniecta maleque interpretata falsa
sunt non rerum vitio, sed interpretum inscientia.
Hoc autem posito atque concesso, esse quandam
vim divinam hominum vitam continentem, non
difficile est, quae fieri certe videmus, ea qua ratione
fiant, suspicari. nam et ad hostiam deligendam
potest dux esse vis quaedam sentiens, quae est toto
confusa mundo, et tum ipsam, cum immolare velis,
extorum fieri mutatio potest, ut aut absit aliquid
aut supersit; parvis enim momentis multa natura
aut affingit aut mutat aut detrahit.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.