Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[116]
Hic magna quaedam exoritur, neque ea naturalis,
sed artificiosa somniorum Antiphontis interpretatio;
eodemque modo et oraculorum et vaticinationum,
sunt enim explanatores omnium horum,1 ut grammatici poetarum. nam ut aurum et argentum, aes,
ferrum frustra natura divina genuisset, nisi eadem
docuisset quem ad modum ad eorum venas perveniretur; nec fruges terrae bacasve arborum cum
utilitate ulla generi humano dedisset, nisi earum
cultus et conditiones tradidisset; materia deinde
quid iuvaret, nisi consectionis eius fabricam haberemus; sic cum omni utilitate quam di hominibus
dederunt, ars aliqua coniuncta est per quam illa
utilitas percipi possit. item igitur somniis, vaticina-
[p. 350]
tionibus, oraclis, quod erant multa obscura, multa
ambigua, explanationes adhibitae sunt interpretum.
”
1 omnium horum MSS. om.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.