Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[101]
45. Saepe etiam et in proeliis fauni auditi et
in rebus turbidis veridicae voces ex occulto missae
esse dicuntur; cuius generis duo sint ex multis
exempla, sed maxima: nam non multo ante urbem
captam exaudita vox est a luco Vestae, qui a Palati
radice in novam viam devexus est, ut muri et portae
reficerentur; futurum esse, nisi provisum esset, ut
Roma caperetur. quod neglectum tum, cum caveri
poterat, post acceptam illam maximam cladem
expiatum1 est; ara enim Aio Loquenti, quam saeptam videmus, exadversus eum locum consecrata est.
atque etiam scriptum a multis est, cum terrae motus
factus esset, ut sue plena procuratio fieret, vocem
ab aede Iunonis ex arce extitisse; quocirca Iunonem
illam appellatam Monetam. haec igitur et a dis
significata et a nostris maioribus iudicata contemnimus?
”
1 expiatum Dav.; explicatum Mss.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.