Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[71]
fructus autem senectutis est, ut saepe dixi, ante
partorum bonorum memoria et copia. omnia autem,
quae secundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis;
quid est autem tam secundum naturam quam senibus
emori? quod idem contingit adulescentibus adversante et repugnante natura. itaque adulescentes
mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine
flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua
sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix1
evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam
adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae
quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad
mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse
venturus.
1 vix edd.; vi most Mss.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.