Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[35]
At multi ita sunt imbecilli senes,
ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi
[p. 44]
possint. At id quidem non proprium senectutis
vitium est, sed commune valetudinis. quam fuit
imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptavit, quam
tenui aut nulla potius valetudine! quod ni ita
fuisset, alterum illud exstitisset lumen civitatis; ad
paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior
accesserat. quid mirum igitur in senibus, si infirmi
sunt aliquando, cum id ne adulescentes quidem
effugere possint?
resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est eiusque
vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum1 sic contra senectutem, habenda
ratio valetudinis,
1 morbum Mss.; morborum Müller.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.