Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
10. videtisne,
ut apud Homerum saepissime Nestor de virtutibus
suis praedicet? Tertiam enim aetatem hominum
videbat, nec erat ei verendum ne vera praedicans de
se nimis videretur aut insolens aut loquax. “etenim,”
ut ait Homerus, “ex eius lingua melle dulcior fluebat
oratio;” quam ad suavitatem nullis egebat corporis
[p. 40]
viribus. et tamen dux ille Graeciae nusquam optat
ut Aiacis similis habeat decem, sed ut Nestoris, quod
si sibi accident, non dubitat quin brevi sit Troia
peritura.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.