Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
Orator metuo ne languescat senectute, est enim
munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam et
virium. omnino canorum illud in voce splendescit
etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem
adhuc non amisi, et videtis annos. sed tamen est
decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsa1 sibi audientiam diserti senis composita2
et mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis
tamen Scipioni praecipere et Laelio. quid enim est
iucundius senectute stipata studiis iuventutis?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.