Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
5. quorsum1 igitur haec tam multa de Maximo?
[p. 22]
Quia profecto videtis nefas esse dictu miseram fuisse
talem senectutem. nec tamen omnes possunt esse
Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut
pedestris navalisve pugnas, ut bella a se gesta, ut
triumphos recordentur. est etiam quiete et pure
atque eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus,
qualem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo
anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui
eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto
nonagesimo anno scripsisse dicit vixitque quinquennium postea; cuius magister Leontinus Gorgias
centum et septem complevit annos, neque umquam
in suo studio atque opere cessavit. qui, cum ex
eo quaereretur cur tam diu vellet esse in vita, “nihil
habeo,” inquit, “quod accusem senectutem.”
1 quorsum other Mss.; quorsum L.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.