Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio recepit!
cum quidem me audiente Salinatori, qui amisso
[p. 20]
oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti,
“mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti”; “certe,”
inquit ridens, “nam nisi tu amisisses, numquam
recepissem.” nec vero in armis praestantior quam
in toga; qui consul iterum, Sp. Carvilio collega
quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit,
restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra
senatus auctoritatem dividenti; augurque cum esset,
dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quae pro
rei publicae salute gererentur; quae contra rem
publicam ferrentur, contra auspicia ferri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.