Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[94]
Lucilius autem “Vehementius” inquit “Cotta tu quidem invectus es in eam
Stoicorum rationem quae de providentia deorum ab
illis sanctissume et prudentissume constituta est. sed
quoniam advesperascit, dabis nobis diem aliquem ut
contra ista dicamus. est enim mihi tecum pro aris et
focis certamen et pro deorum templis atque delubris
proque urbis muris, quos vos pontifices sanctos esse
dicitis diligentiusque urbem religione quam ipsis moenibus cingitis; quae deseri a me, dum quidem spirare
potero, nefas iudico.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.