Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[50]
Atque in plerisque civitatibus
intellegi potest augendae virtutis gratia, quo libentius
rei publicae causa periculum adiret optimus quisque,
virorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratam. ob eam enim ipsam causam Erectheus Athenis filiaeque eius in numero deorum sunt,
itemque Leonaticum est delubrum Athenis quod Λεωκόριον nominatur. Alabandenses quidem sanctius Alabandum colunt, a quo est urbs illa condita, quam
quemquam nobilium deorum; apud quos non inurbane
Stratonicus ut multa, cum quidam ei molestus Alabandum deum esse confirmaret Herculem negaret, "ergo"
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.