Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[19]
A te autem idem illud etiam
atque etiam quaeram, quibus rationibus tibi persuadeas deos esse.”
Tum Balbus: “Equidem attulisse rationes mihi videor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus
esse videare et ego me ad respondendum compararim,
repente avertas orationem nec des respondendi locum.
itaque maximae res tacitae praeterierunt, de divinatione de fato, quibus de quaestionibus tu quidem strictim nostri autem multa solent dicere, sed ab hac ea
quaestione quae nunc in manibus est separantur; quare
si videtur noli agere confuse, ut hoc explicemus, hac
disputatione quod quaeritur.”
“Optime” inquit Cotta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.