Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[66]
Aer autem, ut Stoici disputant, interiectus inter mare [p. 75]
et caelum Iunonis nomine consecratur, quae est soror
et coniux Iovis, quod ei et similitudo est aetheris et
cum eo summa coniunctio. effeminarunt autem eum
Iunonique tribuerunt, quod nihil est eo mollius. sed
Iunonem a iuvando credo nominatam. Aqua restabat
et terra, ut essent ex fabulis tria regna divisa. datum
est igitur Neptuno alterum, Iovis ut volumus fratri, maritimum omne regnum, nomenque productum ut Portunus a porta sic Neptunus a nando, paulum primis litteris immutatis. Terrena autem vis omnis atque natura
Diti patri dedicata est, qui dives ut apud Graecos Πλού-
των, quia et recidunt omnia in terras et oriuntur e
terris. †Cui Proserpinam (quod Graecorum nomen est,
ea enim est quae Περσεφόνη Graece nominatur)—quam
frugum semen esse volunt absconditamque quaeri a
matre fingunt.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.