Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[160]
sus vero quid habet praeter escam;
cui quidem ne putesceret animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus; qua pecude, quod erat ad
vescendum hominibus apta, nihil genuit natura fecundius. quid multitudinem suavitatemque piscium dicam, [p. 115]
quid avium; ex quibus tanta percipitur voluptas, ut
interdum Pronoea nostra Epicurea fuisse videatur,
atque eae ne caperentur quidem nisi hominum ratione
atque sollertia; quamquam avis quasdam, et alites et
oscines, ut nostri augures appellant, rerum augurandarum causa esse natas putamus.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.