Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[118]
Sunt autem stellae natura flammeae; quocirca terrae maris aquarumque reliquarum vaporibus aluntur is qui a sole ex agris tepefactis
et ex aquis excitantur; quibus altae renovataeque
stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum
trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum
paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma consumat. ex quo eventurum nostri putant id de quo
Panaetium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis
mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra
ali posset nec remearet aer, cuius ortus aqua omni exhausta esse non posset: ita relinqui nihil praeter ignem,
a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret
atque idem ornatus oreretur.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.