Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[55]
Hinc vobis extitit
primum illa fatalis necessitas, quam εἱμαρμένην dicitis, ut quicquid accidat id ex aeterna veritate causarumque continuatione fluxisse dicatis. quanti autem
haec philosophia aestimandast, cui tamquam aniculis,
et his quidem indoctis, fato fieri videantur omnia. sequitur μαντικὴ vestra, quae Latine divinatio dicitur,
qua tanta inbueremur superstitione si vos audire vellemus, ut haruspices augures harioli vates coniectores
nobis essent colendi.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.