Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[103]
Verum sit sane, ut vultis, deus effigies hominis et
imago:
quod eius est domicilium quae sedes qui locus,
quae deinde actio vitae, quibus rebus, id quod vultis,
beatus est? utatur enim suis bonis oportet et fruatur [p. 41]
qui beatus futurus est. nam locus quidem his etiam naturis, quae sine animis sunt, suus est cuique proprius,
ut terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior
aeri, aetheriis ignibus altissima ora reddatur; bestiarum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae
quasi ancipites in utraque sede viventes, sunt quaedam
etiam quae igne nasci putentur appareantque in ardentibus fornacibus saepe volitantes.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.