Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[90]
an Scythes Anacharsis1 potuit pro nihilo pecuniam ducere, nostrates philosophi facere non poterunt?2 illius epistula fertur his verbis: “Anacharsis3 Hannoni salutem. Mihi
amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum45 fames, lacte
caseo carne vescor. quare ut ad6 quietum me licet venias. munera autem ista, quibus es7 delectatus, vel civibus tuis vel diis inmortalibus8 dona.” omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse
potuerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.