Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[89]
qui tandem isti
grandiloqui contra haec duo, quae1 maxime angunt,23
melius se habent quam Epicurus?4
An ad cetera, quae mala putantur, non et Epicurus5 et
reliqui philosophi satis parati videntur? quis non paupertatem extimescit? neque tamen quisquam philosophorum. hic6 vero ipse quam parvo est contentus! nemo
de tenui victu plura dixit. etenim, quae res pecuniae
cupiditatem adferunt, ut amori, ut ambitioni, ut cotidianis sumptibus copiae suppetant, cum procul ab his
omnibus rebus absit, cur pecuniam magnopere desideret vel potius cur7 curet omnino?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.