Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[83]
Utamur igitur libertate, qua nobis solis in philosophia licet uti, quorum oratio nihil ipsa iudicat, sed habetur in omnis partis, ut ab aliis possit ipsa per sese
nullius auctoritate adiuncta iudicari.1 Et quoniam videris hoc velle, ut, quaecumque dissentientium
philosophorum sententia sit de finibus, tamen virtus2 satis habeat ad vitam beatam
praesidii, quod quidem Carneadem3 disputare solitum accepimus; sed is ut contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat et contra quorum disciplinam ingenium eius exarserat;4 nos illud quidem5 cum
pace agemus—si enim Stoici finis bonorum recte
posiverunt,6 confecta res est: necesse7 est semper8 bea-
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.