Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[71]
Haec ille intuens atque suspiciens1 vel potius omnis partis orasque circumspiciens quanta rursus animi
tranquillitate2 humana et citeriora considerat! hinc illa
cognitio virtutis existit, efflorescunt genera partesque
virtutum, invenitur, quid sit quod natura spectet3 extremum in bonis, quid in malis ultumum,4 quo referenda
sint officia, quae degendae5 aetatis ratio deligenda.6 quibus et7 talibus rebus exquisitis hoc vel maxime efficitur, quod hac8 disputatione agimus, ut virtus ad beate
vivendum sit se ipsa contenta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.