Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[60]
atque is cum pila ludere vellet
—studiose enim id factitabat—tunicamque poneret,
adulescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. hic cum quidam familiaris iocans dixisset: “huic
quidem1 certe vitam tuam committis” adrisissetque2
adulescens, utrumque iussit interfici, alterum, quia
viam demonstravisset interimendi sui, alterum, quia
dictum id risu adprobavisset. atque eo facto3 sic doluit, nihil ut tulerit gravius in vita; quem enim vehementer amarat, occiderat. sic distrahuntur in contrarias partis impotentium cupiditates. cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.